| Eo maxime sunt insignes halcyones. dies | 10.89.1 |
| earum partus maria quique navigant novere. ipsa avis paulo | |
| amplior passere, colore cyanea e<t> parte in<f>e<r>iore tantum | |
| purpurea, candidis admixta pinnis collo, gracili ac procero | |
| <rostro>. alterum genus earum magnitudine distinguitur et | 5 |
| cantu: minores in harundinetis canunt. <h>al<cy>onem videre | 90.1 |
| rarissimum est nec nisi vergiliarum occasu et circa solstitia | |
| brumamve, nave aliquando circumvolata statim in latebr<a>s | |
| abeuntem. fetificant bruma, qui dies <h>alc<y>onides vocantur, | |
| placido mari per eos et navigabili, Siculo maxime. faciunt | 5 |
| autem VII ante brumam diebus nidos et totidem sequenti- | |
| bus pariunt. nidi earum admirationem habent pilae figura | 91.1 |
| paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium sponge- | |
| arum similitudine. ferro intercidi non queunt, franguntur | |
| ictu valido, ut spuma arida maris. nec unde confingantur | |
| invenitur; putant ex spinis aculeatis, piscibus enim vivunt. | 5 |
| subeunt et in amnes. pariunt ova quina. | |
| Gaviae in petris nidificant, mergi et in arboribus. | |
| pariunt plurimum terna, sed gaviae aestate, mergi inci- | |
| piente vere. |