| Halcyonum nidi figura reliquarum quoque | 10.92.1 |
| sollertiae admonet, neque alia parte ingenia avium magis | |
| admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento ro- | |
| borant. si quando inopia est luti, madefact<is> multa aqua | |
| pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plu- | 5 |
| mis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus | |
| sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant ci- | |
| bum. notabili munditia egerunt excrementa pullorum adul- | |
| tioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere. | |
| alterum est hirundinum genus rusticarum et agrestium, | 93.1 |
| quae raro in domibus diversos figura, sed eadem materia | |
| confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in an- | |
| gustum, utero capaci, mirum qua peritia et occultandis | |
| habil<e>s pullis et substernendis molles. in Aegypti Hera- | 94.1 |
| cleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo | |
| inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio, quod | |
| humano opere perfici non posset. in eadem Aeg<y>pto iuxta | |
| oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret | 5 |
| amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus | |
| palea et stramento rostrum eius firmantes, continuatis per | |
| triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori | |
| constet; eaque militia illis cum anno redit semper. tertium | |
| est earum genus: excavant ripas atque ita internidificant.— | 95.1 |
| (Harum pulli ad cinerem ambusti mortifero faucium malo | |
| multisque aliis morbis humani corporis medentur)—non | |
| faciunt hae nidos migrantque multis diebus ante, si futurum | |
| est, ut auctus amnis attingat. | 5 |