| Vivere palumbes ad tricensimum annum, aliquas et | 10.106.1 |
| ad quadragensimum, habemus auctores, uno tantum incom- | |
| modo unguium—eodem et argumento senecta<e>—, qui | |
| citra perniciem reciduntur. cantus omnibus similis atque | |
| idem trino conficitur versu praeterque in clausula gemitu, | 5 |
| hieme mutis, a <v>ere vocalibus. Nigidius putat, cum ova | |
| incubet sub tecto, nominata<m> palumbem relinquere nidos. | |
| pariunt autem post solstitium. columbae et turtures octonis | 107.1 |
| annis vivunt. contra passeri minimum vitae, cui sala- | |
| citas par. mares negantur anno diutius durare argumento, | |
| quia nulla veris initio appareat nigritudo in rostro, quae ab | |
| aestate incipit. feminis longiusculum spatium. verum co- | 108.1 |
| lumbis inest quidam et gloriae intellectus: nosse credas | |
| suos colores varietatemque dispositam; qui<n> etiam ex volatu | |
| quaeritur: plaudere in caelo varieque sulcare. qua in | |
| ostentatione ut vi<n>ctae praebentur accipitri, inplicatis stre- | 5 |
| pitu pinnis, qui non nisi ipsis alarum umeris eliditur, alio- | |
| quin soluto volatu multum velociores. speculatur occultus | |
| fronde latro et gaudentem in ipsa gloria rapit. ob id | 109.1 |
| cum iis habenda est avis quae tinnungulus vocatur; defendit | |
| enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, | |
| ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus | |
| columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis | 5 |
| defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem colum- | |
| bas—quod et auro insectis alarum articulis quaesivere | |
| aliqui, non aliter innoxiis vulneribus—, multivaga alioqui | |
| ave. est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias | |
| furtoque comitatiores reverti. quin et internuntiae in | 110.1 |
| magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsi- | |
| dione Mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente. | |
| quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in amne prae- | |
| tenta profuere Antonio, per caelum eunte nuntio? et harum | 5 |
| amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres <i>is | |
| nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam | |
| exemplo. L. Axius eques Romanus ante bellum civile Pom- | |
| peianum denariis CCCC singula paria venditavit, ut M. Varro | |
| tradit. quin et patriam nobilitavere in Campania grandissi- | 10 |
| mae provenire existimatae. |