Harum volatus in reputationem ceterarum quo- 10.111.1
que volucrum inpellit. omnibus animalibus reliquis
certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est;
aves solae vario meatu feruntur et in terra et in aëre. am-
bulant aliquae, ut cornices; saliunt aliae, ut passeres, me- 5
rulae; currunt, ut perdices, rusticulae; ante se pedes iaciunt,
ut ciconiae, grues. expandunt alas pendentesque raro inter-
vallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pin-
nas, aliae tota latera plaudunt; quaedam vero maiore ex 112.1
parte conpressis volant percussoque semel, aliquae et gemino
ictu, aëre feruntur: velut inclusum eum prementes eiacu-
lantur sese in sublime, in rectum, in pronum. impingi
putes aliquas aut rursus ab alto cadere has, illas salire. 5
anates solae quaeque sunt eiusdem generis in sublime pro-
tinus sese tollunt atque e vestigio caelum petunt, et hoc
etiam ex aqua. itaque in foveas, quibus feras venamur,
delapsae solae evadunt. vultur et fere graviores nisi ex 113.1
procursu aut altiore cumulo inmissae non evolant; cauda
reguntur. aliae circumspectant, aliae flectunt colla, nec
ullae vescuntur ea quae rapuere pedibus. sine voce non
volant multae, aut e contrario semper in volatu silent. sub- 5
rectae, pronae, obliquae in latera, in ora, quaedam et resu-
pinae feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera, non
in eadem natura meare videantur.