| Plurimum volant quae apodes, quia careant | 10.114.1 |
| usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum specie. | |
| nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur, | |
| nec umquam tam longo naves tamque continuo cursu re- | |
| cedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. cetera | 5 |
| genera residunt et insistunt; his quies nisi in nido nulla: | |
| aut pendent aut iacent. |