| Et ingenia aeque varia, ad pastum maxime. | 10.115.1 |
| caprimulgi appellantur, grandioris merulae aspectu, fures | |
| nocturni; interdiu enim visu carent. intrant pastorum | |
| stabula caprarumque uberibus advolant suctum propter lactis, | |
| qua iniuria uber emoritur caprisque caecitas, quas ita mul- | 5 |
| sere, oboritur. platea nominatur advolans ad eas, quae se | |
| in mari mergunt, et capita illarum morsu corripiens, donec | |
| capturam extorqueat. eadem cum devoratis se inplevit | |
| conchis, calore ventris coctas evomit atque ita ex <i>is escu- | |
| lenta eligit testas excernens. | 10 |