| Villaribus gallinis et religio inest. inhorre- | 10.116.1 |
| scunt edito ovo excutiuntque sese et circumactae purificant | |
| aut festuca aliqua sese et ova lustrant. minimae | |
| avium cardueles imperata faciunt, nec voce tantum, sed | |
| pedibus et ore pro manibus. est quae boum mugitus imite- | 5 |
| tur, in Arelatensi agro taurus appellata, alioquin parva est. | |
| equorum quoque hinnitus anthus nomine herbae pabulo | |
| adventu eorum pulsa imitatur, ad hunc modum se ulciscens. | |
| super omnia humanas voces reddunt, psittaci quidem | 117.1 |
| etiam sermocinantes. India hanc avem mittit, siptacen vo- | |
| cat, viridem toto corpore, torque tantum miniato in cervice | |
| distinctam. imperatores salutat et quae accipit verba pro- | |
| nuntiat, in vino praecipue lasciva. capiti eius duritia eadem | 5 |
| quae rostro. hoc, cum loqui discit, ferreo verberatur radio; | |
| non sentit aliter ictus. cum devolat, rostro se excipit, illi | |
| innititur levioremque ita se pedum infirmitati facit. |