| Minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed | 10.118.1 |
| expressior loquacitas certo generi picarum est. adamant | |
| verba quae loquantur nec discunt, sed diligunt meditantes- | |
| que intra semet curam atque cogitationem, intentionem non | |
| occultant. constat emori victas difficultate verbi ac, nisi | 5 |
| subinde eadem audiant, memoria falli quaerentesque mirum | |
| in modum hilarari, si interim audierint id verbum. nec | |
| vulgaris his forma, quamvis non spectanda: satis illis decoris | |
| in spe<cie> sermonis humani est. verum addiscere alias | |
| negant posse quam ex genere earum quae glande vescantur, | 119.1 |
| et inter eas facilius quibus quini sint digiti in pedibus, ac | |
| ne eas quidem ipsas <nisi> primis duobus vitae annis. latiores | |
| linguae omnibus in suo cuique genere, quae sermonem imi- | |
| tantur humanum. quamquam id paene in omnibus contigit: | 120.1 |
| Agrippina Claudii Caesaris turdum habuit, quod numquam | |
| ante, imitantem sermones hominum. cum haec proderem, | |
| habebant et Caesares iuvenes sturnum, item luscinias Graeco | |
| ac Latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et | 5 |
| in diem nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur | |
| secreto et ubi nulla alia vox misceatur, adsidente qui crebro | |
| dicat ea, quae condita velit, ac cibis blandiente. |