| Reddatur et corvis sua gratia, indignatione | 10.121.1 |
| quoque populi Romani testata, non solum conscientia. Ti- | |
| berio principe ex fetu supra Castorum aedem genito pullus | |
| in adpositam sutrinam devolavit, etiam religione commen- | |
| datus officinae domino. is mature sermoni adsuefactus, | 5 |
| omnibus matutinis evolans in rostra in forum versus, Ti- | |
| berium, dein Germanicum et Drusum Caesares nominatim, | |
| mox transeuntem populum Romanum salutabat, postea ad | |
| tabernam remeans, plurium annorum adsiduo officio mirus. | |
| hunc sive aemulatione vicinitatis manceps proximae sutrinae | 122.1 |
| sive iracundia subita, ut voluit videri, excrementis eius | |
| posita calceis macula, exanimavit, tanta plebei consterna- | |
| tione, ut primo pulsus ex ea regione, mox interemptus sit | |
| funusque aliti innumeris celebratum exequiis, constratum | 5 |
| lectum super Aethiopum duorum umeros, praecedente tibi- | |
| cine et coronis omnium generum ad rogum usque, qui | |
| constructus dextra viae Appiae ad secundum lapidem in | |
| campo R<e>diculi appellato fuit. adeo satis iusta causa po- | 123.1 |
| pulo Romano visa est exequiarum ingenium avis aut sup- | |
| plicii de cive Romano in ea urbe, in qua multorum princi- | |
| pum nemo deduxerat funus, Scipionis vero Aemiliani post | |
| Carthaginem Numantiamque deletas ab eo nemo vindicaverat | 5 |
| mortem. hoc gestum M. Servilio <C>. Cestio cos. a. d. V kal. | 124.1 |
| Apriles. nunc quoque erat in urbe Roma, haec prodente | |
| me, equitis Romani cornix e Baetica primum colore mira | |
| admodum nigro, dein plura contexta verba exprimens et | |
| alia atque alia crebro addiscens. nec non et recens fama | 5 |
| Crateri Mo<no>cerotis cognomine in Erizena regione Asiae | |
| corvorum opera venantis eo quod devehebat in silvas eos | |
| insidentes cornicul<o> umerisque; illi vestigabant agebantque | |
| eo perducta consuetudine, ut exeuntem sic comitarentur et | |
| feri. tradendum putavere memoriae quidam, visum per si- | 125.1 |
| tim lapides congerentem in situlam monimenti, in qua pluvia | |
| aqua durabat, sed quae attingi non poss<e>t; ita descen- | |
| dere paventem expressisse tali congerie quantum poturo | |
| sufficeret. | 5 |