| Nec Diomedias praeteribo aves. Iuba cata- | 10.126.1 |
| ractas vocat, et eis esse dentes oculosque igneo colore ce- | |
| tero candidis tradens. duos semper his duces: alterum | |
| ducere agmen, alterum cogere. scrobes excavare rostro, | |
| inde crate consternere et operire terra quae ante fuerit | 5 |
| egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus: | |
| orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus | |
| redeant. alvum exoneraturas subvolare semper et contrario | |
| flatu. uno hae in loco totius orbis visuntur, in insula, | 127.1 |
| quam diximus nobilem Diomedis tumulo atque delubro | |
| contra Apuliae oram, fulicarum similes. advenas barbaros | |
| clangore infestant, Graecis tantum adulantur miro discri- | |
| mine, velut generi Diomedis hoc tribuentes, aedemque eam | 5 |
| cotidie pleno gutture madentibus pinnis perluunt atque | |
| purificant, unde origo fabulae Diomedis socios in earum | |
| effigies mutatos. |