| Ovorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus, | 10.144.1 |
| alia pallida, ut aquaticis, alia punctis distincta, ut meleagri- | |
| dum, alia rubri coloris, ut phasianis, cenchridi. intus autem | |
| omne ovum volucrum bicolor, aquaticis lutei plus quam albi, | |
| id ipsum magis luridum quam ceteris; piscium unicolor, | 5 |
| in quo nihil candidi. avium ova ex calore fragilia, serpen- | 145.1 |
| tium ex frigore len<t>a, piscium ex liquore mollia. aquatilium | |
| rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. exeunt a rotun- | |
| dissima sui parte, dum pariuntur, molli putamine, sed pro- | |
| tinus durescente quibuscumque emergunt portionibus. quae | 5 |
| oblonga sint ova, gratioris saporis putat Horatius Flaccus. | |
| feminam edunt quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. | |
| umbilicus ovis a cacumine inest, ceu gutta eminens in pu- | |
| tamine. |