| Generatio avium simplex videtur esse, cum | 10.143.1 |
| et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes ova | |
| gignunt, chamaeleontes, lacertae et quae diximus * * * , item | |
| serpentes. pinnatorum autem infecunda sunt quae aduncos | |
| habent ungues. cenc<h>ris sola ex his supra quaterna edit | 5 |
| ova. tribuit hoc avium generi natura, ut fecundiores essent | |
| fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli, | |
| gallinae, perdices [soli]. coitus avibus duobus modis, femina | |
| considente humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus. |