| Aviaria primus instituit inclusis omnium generum | 10.141.1 |
| avibus M. Lae<n>ius Strabo Brundisi equestris ordinis. ex eo | |
| coepimus carcere animalia coercere, quibus rerum natura | |
| caelum adsignaverat. maxime tamen insignis est in | |
| hac memoria Clodii Aesopi, tragici histrionis, patina HS C | 5 |
| taxata, in qua posuit aves cantu aliquo aut humano sermone | |
| vocales, HS VI singulas coemptas, nulla alia inductus sua- | 142.1 |
| vitate nisi ut in <i>is imitationem hominis manderet, ne | |
| quaestus quidem suos reveritus illos opimos et voce meritos, | |
| dignus prorsus filio, a quo devoratas diximus margaritas, | |
| non sic tamen, ut verum facere v<e>li<m> inter duos iudicium | 5 |
| turpitudinis, <ni>si quod minus est summas rerum naturae | |
| opes quam hominum linguas cenasse. |