| Gallinas saginare Deliaci coepere, unde pestis | 10.139.1 |
| exorta opimas aves et suopte corpore unctas devorandi. | |
| hoc primum antiquis cenarum interdictis exceptum invenio | |
| iam lege Gai Fanni consulis undecim annis ante tertium | |
| Punicum bellum, ne quid volucre poneretur praeter unam | 5 |
| gallinam quae non esset altilis, quod deinde caput trans- | |
| latum per omnes leges ambulavit. inventumque deverti- | 140.1 |
| culum est in fraude<m> earum gallinaceos quoque pascendi | |
| lacte madidis cibis: multo ita gratiores adprobantur. femi- | |
| nae quidem ad saginam non omnes eliguntur nec nisi in | |
| cervice pingui cute. postea culinarum artes, ut clunes | 5 |
| spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatatae | |
| repositoria occupent. dedere et Parthi cocis suos mores. | |
| nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet, clune, | |
| alibi pectore tantum laudatis. |