| Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea | 10.148.1 |
| gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni | |
| corpore id gigni opinantes: in ovo certe gutta ea salit pal- | |
| pitatque. ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur. | |
| cibus eius in luteo est. omnibus intus caput maius toto | 5 |
| corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo | |
| candor in medium vertitur, luteum circumfunditur. vicen- | 149.1 |
| simo die si moveatur ovum, iam viventis intra putamen vox | |
| auditur. ab eodem tempore plumescit, ita positus, ut caput | |
| supra dextrum pedem habeat, dextram vero alam supra | |
| caput. vitellus paulatim deficit. aves omnes in pedes na- | 5 |
| scuntur, contra quam reliqua animalia. quaedam gallinae | 150.1 |
| omnia gemina ova pariunt et geminos interdum excludunt, | |
| ut Cornelius Celsus auctor est, alterum maiorem; aliqui | |
| negant omnino geminos excludi. plus vicena quina incu- | |
| banda subici vetant. parere a bruma incipiunt. optima fe- | 5 |
| tura ante vernum aequinoctium. post solstitium nata non | |
| implent magnitudinem iustam tantoque minus, quanto serius | |
| provenere. |