| Ova incubari intra decem dies edita utilis- | 10.151.1 |
| simum; vetera aut recentiora infecunda. subici inpari nu- | |
| mero debent. quarto die post quam coepere incubari, si | |
| contra lumen cacumine ovorum adprehenso ima manu purus | |
| et unius modi perluceat color, sterilia existimantur esse | 5 |
| proque <i>is alia substituenda. et in aqua est experimentum: | |
| inane fluitat, itaque sidentia, hoc est plena, subici volunt. | |
| concuti vero experimento vetant, quoniam non gignant con- | |
| fusis vitalibus venis. incubationi datur initium post novam | 152.1 |
| lunam, quia prius inchoata non proveniant. celerius exclu- | |
| duntur calidis diebus; ideo aestate undevicensimo educent | |
| fetum, hieme XXV. si incubitu tonuit, ova pereunt; et acci- | |
| pitris audita voce vitiantur. remedium contra tonitrus cla- | 5 |
| vus ferreus sub stramin<e> ovorum positus aut terra ex aratro. | |
| quaedam autem et citra incubitum sponte natura<e> gignunt, | 153.1 |
| ut in Aegypti fimetis. scitum de quodam potore reperitur | |
| Syracusis tam diu potare solitum, donec cooperta terra fe- | |
| tum edere<nt> ova. |