| Quin et ab homine perficiuntur. Iulia Augusta | 10.154.1 |
| prima sua iuventa Tib. Caesare ex Nerone gravida, cum | |
| parere virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari | |
| augurio, ovum in sinu fovendo atque, cum deponendum | |
| haberet, nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur | 5 |
| tepor; nec falso augurata proditur. nuper inde fortassis | |
| inventum, ut ova calido in loco inposita paleis igne modico | |
| foverentur homine versante, pariterque et stato die illinc | |
| erumperet fetus. traditur quaedam ars gallinarii cuiusdam | 155.1 |
| dicentis, quod ex quaque esset. narrantur et mortua gallina | |
| mariti earum visi succedentes in vicem et reliqua fetae more | |
| facientes abstinentesque se cantu. super omnia est anatum | |
| ovis subditis atque exclusis admiratio prima non plane agno- | 5 |
| scentis fetum, mox incerti sin<g>ultus sollicite convocantis, | |
| postremo lamenta circa piscinae stagna mergentibus se | |
| pullis natura duce. |