| Rursus in terrestribus ova pariunt serpentes, | 10.169.1 |
| de quibus nondum dictum <e>st. coeunt conplexu, adeo cir- | |
| cumvolutae sibi ipsae, ut una existimari biceps possit. vi- | |
| perae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis | |
| dulcedine. terrestrium eadem sola intra se parit ova, unius | 170.1 |
| coloris et mollia, ut pisces. terti<o> die intra uterum catulos | |
| excludit, dein singulis diebus singulos parit, XX fere nu- | |
| mero. itaque ceteri tarditatis inpatientes perrumpunt latera | |
| occisa parente. ceterae serpentes contexta ova in terra in- | 5 |
| cubant et fetum sequenti excludunt anno. crocodili vicibus | |
| incubant, mas et femina. sed reliquorum quoque terrestrium | |
| reddatur generatio. |