| Bipedum solus homo animal gignit. homini | 10.171.1 |
| tantum primi coitus paenitentia, augurium scilicet vitae a | |
| paenitenda origine. ceteris animalibus stati per tempora | |
| anni concubitus, homini, ut dictum est, omnibus horis die- | |
| rum noctiumque; ceteris sa<t>ias in coitu, homini prope nulla. | 5 |
| Messalina Claudi Caesaris coniunx, regalem hanc existimans | 172.1 |
| palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis | |
| ancillam merce<n>ariae stipis eamque nocte ac die superavit | |
| quinto atque vicensimo concubitu. in hominum genere | |
| maribus deverticula veneris, excogitata omnia scelere natu- | 5 |
| rae, feminis vero abortus. quantum in hac parte multo | |
| nocentiores quam ferae sumus! viros avidiores veneris | |
| hieme, feminas aestate Hesiodus prodidit. |