| Coitus aversis elephantis, camelis, tigribus, lyncibus, | 10.173.1 |
| rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus aversa geni- | |
| talia. cameli etiam solitudines aut secreta certe petunt, | |
| neque intervenire datur sine pernicie; coitus tot<o> die, et | |
| his tantum ex omnibus. quibus solida ungula in quadri- | 5 |
| pedum genere, mares olfactus a<c>cendit. avertuntur et canes, | |
| phocae, lupi, in medioque coitu invitique etiam cohaerent. | |
| supra dictorum <dasypodum> plerumque feminae priores | 174.1 |
| superveniunt, in reliquis mares. ursi autem, ut dictum est, | |
| humanitus strati, irenacei stantes ambo inter se conplexi, | |
| feles mare stante, femina subiacente, vulpes in latera pro- | |
| iectae maremque femina amplexa. taurorum cervorumque | 5 |
| feminae vim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in | |
| conceptu. cervi vicissim ad alias transeunt et ad priores | |
| redeunt. lacertae ut ea, quae sine pedibus sunt, circum- | |
| flexu venerem novere. |