Omnia animalia quo maiora corpore, hoc minus fecunda. 10.175.1
singulos gignunt elephanti, cameli, equi; acanthis duodenos,
avis minima. ocissime pariunt quae plurimos gignunt. quo
maius est animal, tanto diutius formatur in utero. diutius
gestantur quibus longiora sunt vitae spatia, neque crescen- 5
tium tempestiva ad generandum aetas. quae solidas habent 176.1
ungulas, singulos; quae bisulcas, et geminos pariunt; quo-
rum in digitos pedum fissura divisa est, e<t> numerosiora in
fetu. sed superiora omnia perfectos edunt partus, haec in-
choatos, in quo sunt genere leaenae, ursae; et vulpes in- 5
forme etiam magis quam supra dicta parit, rarumque est
videre parientem. postea lambendo calefaciunt fetus omnia
ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. caecos autem
gignunt canes, lupi, pantherae, thoes.
MCP server: latin-mcp.packhum.org