| Canum plura genera. Laconicae octavo mense utr<i>m- | 10.177.1 |
| que generant; ferunt LX diebus et plurimum III. ceterae | |
| canes et semenstres coitum patiuntur. inplentur omnes | |
| uno coitu. quae ante iustum tempus concepere, diutius | |
| caecos habent catul<o>s, e<t> omnes totidem diebus. existi- | 5 |
| mantur in urina attollere crus fere semenstres; id est | |
| signum consummati virium roboris. feminae hoc idem si- | |
| dentes. partus duodeni quibus numerosissimi, cetero quini, | 178.1 |
| seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut om- | |
| nes mares aut omnes feminas gigni. primos quo<s>que mares | |
| pariunt, in ceteris alternant. ineuntur a partu sexto mense. | |
| octonos Laconicae pariunt. propria in eo genere maribus | 5 |
| labore salacitas. vivunt Laconici annis denis, feminae duo- | |
| denis, cetera genera XV annis, aliquando et XX, nec tota | |
| sua aetate generant, fere a duodecimo desinentes. |