| Felium et ichneumonum reliqua ut canum. vivunt | 10.179.1 |
| annis senis. dasypodes omni mense pariunt et superfetant, | |
| sicut lepores. a partu statim inplentur; concipiunt quamvis | |
| ubera siccante fetu. pariunt <vero> caecos. elephanti, ut | |
| diximus, pariunt singulos magnitudine vituli trimenstris. | 5 |
| cameli XII mensibus ferunt; a trimatu pariunt vere ite- | |
| rumque post annum inplentur a partu. equas autem post ter- | 180.1 |
| tium dem<um> aut post unum ab enixu utiliter admitti putant | |
| coguntque invitas. <asinas> et septimo die concipere facillime | |
| creditur. equarum iubas tondere praecipiunt, ut asinorum | |
| coitum patiantur humilitate; comantes enim gloria super- | 5 |
| bire. a coitu solae animalium currunt exadvers<u>s aquilonem | |
| austrumve, prout marem aut feminam concepere. colorem | |
| ilico mutant, rubriore pilo vel quicumque sit pleniore: hoc | |
| argumento desinunt admittere, etiam <v>olentes. nec inpedit | |
| partus quasdam ab opere falluntque gravidae. vicisse Olym- | 10 |
| pia praegnantem Echecratidis Thessali invenimus. equos | 181.1 |
| et canes et sues initum matutinum adpetere, feminas autem | |
| post meridiem blandiri diligentiores tradunt. equas domitas | |
| LX diebus equire ante quam gregales, sues tantum coitu | |
| spumam ore fundere, verrem subantis audita voce, ni ad- | 5 |
| mittatur, cibum non capere usque in maciem, feminas autem | |
| in tantum effer<a>ri, ut hominem lancinent, candida maxime | |
| veste indutum. rabies ea aceto mitigatur naturae adsperso. | |
| aviditas coitus putatur et cibis fieri, sicut viro eruca, pecori | 182.1 |
| caepa. quae ex feris mitigentur, non concipere, ut anseres, | |
| apros vero tarde et cervos nec nisi ab infantia educatos | |
| mirum est. quadripedum praegnantes venerem arcent praeter | |
| equam et suem; sed superfetant dasypus et lepus tantum. | 5 |