| Super cuncta est murium fetus, haut sine cuncta- | 10.185.1 |
| tione dicendus, quamquam sub auctore Aristotele et | |
| Alexandri Magni militibus. generatio eorum lambendo | |
| constare, non coitu, dicitur. ex una genitos CXX tradide- | |
| runt, apud Persas vero praegnant<e>s in ventre parentis re- | 5 |
| pertas. et salis gustatu fieri praegnantes opinantur. itaque | 186.1 |
| desinit mirum esse unde vis tanta messes populetur murium | |
| agrestium, in quibus illud quoque adhuc latet, quonam modo | |
| illa multitudo repente occidat. nam nec exanimes reperi- | |
| untur neque extat qui murem hieme in agro effoderit. | 5 |
| plurimi ita ad Troada proveniunt et iam inde fugaverunt | |
| incolas. proventus eorum siccitatibus. tradunt etiam obi- | |
| turis vermiculum in capite gigni. Aegypti muribus durus | |
| pilus sicut irenaceis. <i>idem bipedes ambulant ceu Alpini | |
| quoque.—Cum diversi generis coiere animalia, ita demum | 187.1 |
| generant, si tempus nascendi par habent.—Quadripedum | |
| ova gignentium lacertas ore parere, ut creditur vulgo, Ari- | |
| stoteles negat. neque incubant e<ae>dem, oblitae quo sint | |
| in loco enixae, quoniam huic animali nulla memoria; itaque | 5 |
| per se catuli erumpunt. |