| Anguem ex medulla hominis spinae gigni acce- | 10.188.1 |
| pimus a multis. pleraque enim occulta et caeca origine | |
| proveniunt, etiam in quadripedum genere, sicut sala- | |
| mandrae, animal lacertae figura, stellatum, numquam nisi | |
| magnis imbribus proveniens et serenitate desinens. huic | 5 |
| tantus rigor, ut ignem tactu restinguat non alio modo quam | |
| glacies. eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque | |
| parte corporis humani contacta toti defluunt pili, idque, | |
| quod contactum est, colorem in vitiliginem mutat. |