| Quaedam ergo gignuntur ex non genitis et | 10.189.1 |
| sine ulla simili origine, ut supra dicta et quaecumque ver | |
| statumque tempus anni generant. ex his quaedam nihil | |
| gignunt ut salamandrae, neque est in <i>is masculum femini- | |
| numve, sicut neque in anguillis omnibus<que> quae nec ani- | 5 |
| mal nec ovum ex sese generant. neutrum est et ostreis | |
| genus et ceteris adhaerentibus vado vel saxo. quae autem | 190.1 |
| per se generantur, si in mares et feminas discripta sunt, | |
| generant quidem aliquid coitu, sed inperfectum ac dissimile | |
| et ex quo nihil amplius gignatur, ut vermiculos muscae. | |
| id magis declara<b>it natura eorum quae insecta d<i>cuntur, | 5 |
| arduae explanationis omnia et privatim dicato opere nar- | |
| randa. quapropter ingenium praedictorum et reliqua sub- | |
| texetur edissertatio. |