| Ex sensibus ante cetera homini tactus, dein | 10.191.1 |
| gustatus; reliquis superatur a multis. aquilae clarius cer- | |
| nunt, vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae: | |
| obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento, | |
| praeterea voce omni in sublime tendente, sermonem exau- | 5 |
| diunt et, si de iis loquare, intellegere etiam dicuntur et | |
| profugere. auditus cui hominum primo negatus est, huic et | 192.1 |
| sermonis usus ablatus, nec sunt naturaliter surdi, ut non | |
| <i>idem sint et muti. in marinis ostreis auditum esse non | |
| est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solen<es>; | |
| ideo et silentium in more piscantibus. pisces | 193.1 |
| quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire | |
| tamen eos palam est, utp<o>te cum plausu congregari feros | |
| ad cibum adsuetudine in quibusdam vivariis spectetur et in | |
| piscinis Caesaris genera piscium ad nomen venire quos- | 5 |
| damve singulos. itaque produntur etiam clarissime audire | |
| mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in vado vivere. |