| Olfactum <i>is esse manifeste patet, quippe non | 10.194.1 |
| omnes eadem esca capiuntur et prius quam adpetant odo- | |
| rantur. quosdam et speluncis latentes salsamento inlitis | |
| faucibus scopuli piscator expellit velut sui cadaveris agni- | |
| tionem fugientes, conveniuntque ex alto etiam ad quosdam | 5 |
| odores, ut saepiam ustam et polypum, quae ideo coiciuntur | |
| in nassas. sentinae quidem navium odorem procul fugiunt, | |
| maxime tamen piscium sanguinem. non potest petris avelli | 195.1 |
| polypus; idem cunila admota ab odore protinus resilit. pur- | |
| purae quoque faetidis capiuntur. nam de reliquo animali- | |
| um genere quis dubitet? cornus cervini odore serpentes | |
| fugantur, sed maxime styracis; origani aut calcis aut sul- | 5 |
| puris formicae necantur. culices acida petunt, ad dulcia | |
| non advolant. | |
| Tactus sensus omnibus est, etiam quibus nullus | |
| alius; nam et ostreis et terestrium vermibus quoque. |