| Venenis capreae et coturnices, ut diximus, | 10.197.1 |
| pinguescunt, placidissima animalia, at serpentes ov<is>, spe- | |
| ctanda quidem draconum arte: aut enim solida hauriunt, | |
| si iam fauces capiunt, quae deinde in semet convoluti fran- | |
| gunt intus atque ita putamina extussiunt, aut si tenerior | 5 |
| est catulis adhuc aetas, orbe adprehensa spirae ita sensim | |
| vehementerque praestringunt, ut amputata parte ceu ferro | |
| e reliqua, quae amplexu tenetur, sorbeant. simili modo | |
| avibus devoratis solidis contentione plumam e<x>cita<m> revo- | |
| munt. | 10 |