| Scorpiones terra vivunt. serpentes, cum occasio | 10.198.1 |
| est, vinum praecipue adpetunt, cum alioqui exiguo indi- | |
| geant potu; eaedem minimo et paene nullo cibo, cum ad- | |
| servantur inclusae, sicuti aranei quoque, alioqui suctu vi- | |
| ventes. ideo nullum interit fame aut siti venenatum. nam | 5 |
| neque calor <i>is nec sanguis nec sudor, quae aviditatem na- | |
| turali sale augent. in quo genere omnia magis exitialia, si | |
| suum genus edere ante quam noceant. condit in thesauros | 199.1 |
| maxillarum cibum sp<h>ingiorum et satyrorum genus, mox | |
| inde sensim ad mandendum manibus expr<o>mit, et quod | |
| formicis in annum, sollemne est his in dies vel horas. | |
| unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; e<a> et | 5 |
| fruge solidipedes, et e bisulcis sues omni cibatu et radicibus. | |
| solidipedum volutatio propria. serratorum dentium carni- | |
| vora sunt omnia; ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis | |
| vivunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus, | |
| et terra in fame. pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptis- | 200.1 |
| simus; item veterina, quamquam et fruge et herba, s<cilicet> | |
| ut bibere, sic edunt. ruminant praeter iam dicta silvestrium | |
| cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius | |
| quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere | 5 |
| mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt. |