| In potu autem, quibus serrati dentes, lambunt et | 10.201.1 |
| mures hi vulgares, quamvis ex alio genere sint. quibus | |
| continui dentes, sorbent, ut equi, boves. neutrum ursi, sed | |
| aquam quoque morsu vorant. in Africa maior pars ferarum | |
| aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti | 5 |
| mures Libyci, si bibere, moriuntur. or<y>gem perpetuo si- | |
| tientia Africa<e> generant ex natura loci potu carentem et | |
| mirabili modo ad remedia sitientium: namque Gaetuli la- | |
| trones eo durant auxilio, repertis <a>p<e>r<t>o corpore eorum sa- | |
| luberrimi liquoris vesicis. | 10 |