| Insidunt in eadem Africa pardi condensa<m> arbore<m> | 10.202.1 |
| occultatique e<x> ramis in praetereuntia desiliunt atque e | |
| volucrum sede grassantur. feles quidem quo silentio, quam | |
| levibus vestigiis obrepunt avibus! quam occulte speculatae | |
| in musculos exiliunt! excrementa sua effossa obruunt terra, | 5 |
| intellegentes odorem illum indicem sui esse. ergo | 203.1 |
| et alios quosdam sensus esse quam supra dictos haut diffi- | |
| culter apparet. | |
| Sunt enim quaedam <i>is bella amicitiaeque, unde et ad- | |
| fectus, praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus | 5 |
| locis. dissident olores et aquilae, corvus et ch<l>oreus noctu | |
| invicem ova exquirentes, simili modo corvus et miluus, illo | |
| praeripiente huic cibos, cornices atque noctua, aquilae et | |
| trochilus, si credimus, quoniam rex appellatur avium, noctuae | |
| et ceterae minores aves, rursus cum tr<och>i<lo> mustela et | 204.1 |
| cornix, turtur et pyrallis, ic<h>neumones vespae et phalangia | |
| aranei, aquaticae <br>ent<h>os et gavia e<t> harpe, <harpe> et tri- | |
| orchis accipiter, sorices et ardiolae invicem fetibus insidi- | |
| antes,—(aegithus avis minima cum asino; spinetis enim | 5 |
| se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod adeo | |
| pavet, ut voce omnino rudentis audita ova eiciat, pulli ipsi | |
| metu cadant; igitur advolans ulcera eius rostro excavat)— | |
| volpes et mil<u>i, angues et mustelae et sues. aesalon voca- | 205.1 |
| tur parva avis ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a | |
| volpibus. invicem haec catulos eius ipsamque vellit; quod | |
| ubi viderunt corvi, contra auxiliantur velut adversus com- | |
| munem hostem. et acanthis in spinis vivit; idcirco asinos | 5 |
| et ipsa odit flores spinae devorantes, aegithum vero in tan- | |
| tum, ut sanguinem eorum credant non coire multisque id- | |
| eo veneficiis infament. dissident thoes et leones, et minima | 206.1 |
| aeque ac maxima. formicosam arborem urucae cavent. | |
| librat araneus se filo in caput serpentis porrectae sub um- | |
| bra arboris suae tantaque vi morsu cerebrum adprehendit, | |
| ut stridens subinde et vertigine rotata ne filum quidem | 5 |
| pendentis rumpere, adeo non fugere queat. nec finis ante | |
| mortem est. |