| Rursus amici pavones et columbae, turtures et | 10.207.1 |
| psittaci, merulae et turtures, cornix et ardiolae contra vol- | |
| pium genus communibus inimicitiis, harpe et miluus contra | |
| triorchin. quid, non et adfectus indicia sunt etiam in ser- | |
| pentibus, inmitissimo animalium genere? dicta sunt quae | 5 |
| Arcadia narrat de domino a dracone servato et agnito voce | |
| [draconis]. de aspide miraculum Phylarcho reddatur. is | 208.1 |
| enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in | |
| Aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno | |
| filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudi- | |
| nem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec | 5 |
| postea in tectum id reversam. |