| Somni quaestio non obscuram coniectationem | 10.209.1 |
| habet. in terrestribus omnia quae coniveant dormire mani- | |
| festum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui | |
| de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculo- | |
| rum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete | 5 |
| cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas | |
| moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. de thynnis | 210.1 |
| confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim aut petras dor- | |
| miunt, plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. | |
| nam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur. in- | |
| secta quoque dormire silentio apparet, quae ne luminibus | 5 |
| quidem admotis excitentur. |