| Homo genitus premitur somno per aliquot men- | 10.211.1 |
| ses, dein longior in dies vigilia. somniat statim infans; nam | |
| et pavore expergiscitur et suctum imitatur. quidam vero | |
| numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consue- | |
| tudinem somnium invenimus exempla. magnus hic in vita | 5 |
| locus et diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua | |
| praescita animi quiescentis, qua<e> fiant ratione, an fortuita | |
| res sit ut pleraque. si exemplis agatur, profecto paria fiant. | |
| a v<i>no et a cibis proxima atque in redormitione vana esse | |
| visa prope convenit. est autem somnus nihil aliud quam | 10 |
| animi in medium sese recessus. praeter hominem somniare | 212.1 |
| equos, canes, boves, pecora, capras palam est: ob hoc cre- | |
| ditur et in omnibus quae animal pariant. de iis quae ova | |
| gignunt incertum est, sed dormire ea certum. | |
| Verum et ad insecta transeamus; haec namque restant | 5 |
| inmensae subtilitatis animalia. |