| LIBER XI | |
| Restant inmensae subtilitatis animalia, quando ali- | 11.1.1 |
| qui ea neque spirare et sanguine etiam carere prodiderunt. | |
| multa haec et multigenera, terrestrium volucrumque vita | |
| (alia * * * pinnata, ut apes, alia utroque modo, ut formicae, | |
| aliqua et pinnis et pedibus carentia), et iure omnia insecta | 5 |
| appellata ab incisuris, quae nunc cervicium loco, nunc pec- | |
| torum atque alvi, praecincta separant membra, tenui modo | |
| fistula cohaerentia, aliquis vero non tota incisurae ambiente | |
| ruga, sed in alvo aut superne tantum imbricatis flexili ver- | |
| tebris, nusquam alibi spectatiore naturae rerum artificio. | 10 |
| in magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis | 2.1 |
| officina sequaci materia fuit: in his tam parvis atque tam | |
| nullis quae ratio, quanta vis, <qu>am inextricabilis perfectio! | |
| ubi tot sensus collocavit in culice? et sunt alia dictu minora: | |
| sed ubi visum in eo praetendit? ubi gustatum adplicavit? | 5 |
| ubi odoratum inseruit? ubi vero truculentam illam et por- | |
| tione maximam vocem ingeneravit? qua subtilitate pinnas | 3.1 |
| adne<xu>it, praelongavit pedum crura, disposuit ieiunam ca- | |
| veam uti alvum, avidam sanguinis et potissimum humani | |
| sitim accendit! telum vero perfodiendo tergori quo spiculavit | |
| ingenio atque, ut in capaci, cum cerni non possit exilitas, | 5 |
| reciproca generavit arte, ut fodiendo acuminatum pariter | |
| sorbendoque fistulosum esset! quos teredini ad perforanda | |
| robora <terebrar>um sono teste dentes adfixit potissimumque | |
| e ligno cibatum fecit! sed turrigeros elephantorum mira- | 4.1 |
| mur umeros taurorumque colla et truces in sublime iactus, | |
| tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam | |
| magis quam in minimis tota sit. quapropter quaeso ne le- | |
| gentes, quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fasti- | 5 |
| dio damnent, cum <in> contemplatione naturae nihil possit | |
| videri supervacuum. |