| Insecta multi negarunt spirare, idque ratione | 11.5.1 |
| persuadentes, quoniam viscera interiora nexus spirabilis non | |
| inesse<n>t. itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum | |
| interesse, spiret aliquid an vivat. eadem de causa nec san- | |
| guinem <i>is esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore. | 5 |
| sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa | |
| quaestionum series exoritur. <i>idem enim et vocem esse <i>is | 6.1 |
| negant in tanto murmure apium, cicadarum sono, et alia | |
| quae suis aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper | |
| suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea. nec | |
| video cur magis possint non trahere animam talia et vivere | 5 |
| quam spirare sine visceribus, quod etiam in marinis docui- | |
| mus quamvis arcente spiritum densitate et altitudine umoris. | |
| volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu vi- | 7.1 |
| ventia, habere sensum victus, generationis, operis atque | |
| etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae | |
| velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfac- | |
| tum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, | 5 |
| animum, artem, quis facile crediderit? sanguinem non esse | 8.1 |
| iis fateor sic ut terrestribus quidem, cunctis inter se similem: | |
| verum ut saepiae in mari sanguinis vires atramentum opti- | |
| neat, purpurarum generi infector ille sucus, sic et insectis | |
| quisquis est vitalis umor, hic erit sanguis. denique existi- | 5 |
| matio sua cuique sit: nobis propositum est naturas rerum | |
| manifestas indicare, non causas indagare dubias. |