| Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere | 11.9.1 |
| nervos nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia | |
| nec carnes, ne crustam quidem fragilem ut quaedam ma- | |
| rina, nec quae iure dicatur cutis, sed mediae cuiusdam inter | |
| omnia haec naturae corpus, arenti simile, nervo mollius, in | 5 |
| reliquis partibus tutius vere quam durius. et hoc solum iis | |
| est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis | |
| intestinum inplicatum. itaque divolsis praecipua vivacitas | 10.1 |
| et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio | |
| vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, | |
| minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pec- | |
| tore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus | 5 |
| ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris | |
| videmus. habent autem oculos praeterque <e> sensibus et | |
| <t>actum atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et au- | |
| ditum. |