| Sed inter omnia ea principatus apibus et iure | 11.11.1 |
| praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa ge- | |
| nitis. mella contrahunt sucumque dulcissimum atque sub- | |
| tilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras mille | |
| ad usus vitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem p<ubli>- | 5 |
| <cam> habent, consilia privatim <quo>que, a<t> duces gregatim et, | |
| quod maxime mirum sit, mores habent praeter <cet>e<r>a, cum | |
| sint neque mansueti generis neque feri. tant<a> est natura | 12.1 |
| rerum, ut prope ex umbra minima animalis incomparabile | |
| effecerit quiddam. quos efficaciae industriaeque tant<ae> com- | |
| paremus nervos, quas vires? quos ratione medius fidius <iis> | |
| viros, hoc certe praestantioribus, quo<d> nihil novere nisi | 5 |
| commune? non sit de anima quaestio, constet et de sangu- | |
| ine, quantulum tamen esse in tantulis potest? aestimemus | |
| post ea ingenium. |