| Hieme conduntur—unde enim <firm>a<e> pruinas | 11.13.1 |
| nivesque et aquilonum flatus perferre vires?—sane et in- | |
| secta omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata | |
| mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio | |
| mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum | 5 |
| occasu et latent ultra exortum—adeo non ad veris initium, | |
| ut dixere, nec quisquam in Italia de alvis existimat ante | |
| fabas florentes—, exeunt ad opera et labores, nullusque, | 14.1 |
| cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos con- | |
| struunt, ceram fingunt, hoc est domos cellasque faciunt, | |
| dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem | |
| e lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, | 5 |
| harundinis suco, cummi, resina. his primum alvum ipsam | 15.1 |
| intus <in> totum ut quodam tectorio inlinunt et aliis amario- | |
| ribus sucis contra aliarum bestiolarum aviditates, id se fac- | |
| turas consciae quod concupisci possit; isdem fores quoque | |
| latiores circumstruunt. | 5 |