| Ratio operis <mi>re div<isi>: statio ad portas more | 11.20.1 |
| castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino | |
| aut triplici bombo ut bucino aliquo. tunc universae provo- | |
| lant, si dies mitis futurus est. praedivinant enim ventos | |
| imbresque, <cum> se continent tectis; itaque temperie caeli | 5 |
| <oti>um hoc inter praescita habent. cum agmen ad opera | |
| processit, aliae flores adgerunt pedibus, aliae aquam ore | |
| guttasque lanugine totius corporis. quibus est earum adu- | 21.1 |
| lescentia, ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores | |
| intus operantur. quae flores comportant, prioribus pedibus | |
| femina onerant propter id natura scabra, pedes priores | |
| rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. exci- | 5 |
| piunt eas ternae quaternae, quae exonerant. sunt enim in- | 22.1 |
| tus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae | |
| suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est; | |
| neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et | |
| cibi fiat et temporis. struunt orsae a conca<m>aratione alvi | 5 |
| textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis | |
| circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant. favi, su- | 23.1 |
| periore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul haerent | |
| et pendent; ima alvum non contingunt, obl<ong>i <a>u<t> rotundi, | |
| qualiter poposcit alvus, aliquando et duorum generum, cum | |
| duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. | 5 |
| ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis a solo fornicatis, | |
| ne desit aditus ad sarciendum. primi fere tres versus inanes | 24.1 |
| struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem; novis- | |
| simi maxime inplentur melle. ideo aversa alvo favi exi- | |
| muntur. gerulae secundos flatus captant. si cooriatur pro- | |
| cella, adprehensi pondusculo lapilli s<e> librant; quidam in | 5 |
| umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in | |
| adverso flatu vepribus evitatis. mira observatio operis: | 25.1 |
| cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. | |
| mira munditia amoliuntur omnia <e> medio, nullaeque inter | |
| opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium in- | |
| tus, ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis | 5 |
| diebus et operis otio egerunt. cum advesperascit, in alvo | 26.1 |
| strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem | |
| quo excitavit bombo ceu quietem capere imperans, et hoc | |
| castrorum more. tunc repente omnes conticescunt. | |
| Domos primum plebei exaedificant, deinde regibus. | 5 |
| si speratur largior proventus, adiciuntur contubernia et fucis. | |
| hae cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus. sunt | 27.1 |
| autem fuci sine aculeo, velut inperfectae apes novissimae- | |
| que a fessis aut iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et | |
| quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant <i>is | |
| primosque expellunt in opera, tardantes sine clementia pu- | 5 |
| niunt. neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant | |
| eas, multum ad calorem conferente turba. certe quo maior | 28.1 |
| eorum fuit multitudo, hoc maior fi<t> et examinum proventus. | |
| cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque | |
| singulos adgressae trucidant. nec id genus nisi vere con- | |
| spicitur. fucus ademptis alis in alvum reiectus ipse ce- | 5 |
| teris adimit. regias imperatoribus futuris in ima parte | 29.1 |
| alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo emi- | |
| nentes, quod si exprimatur, non gignuntur. sexangulae | |
| omnes cellae a singulorum pedum opere. nihil horum stato | |
| tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. melle uno alte- | 5 |
| rove summum die cellas replent. |