| Venit hoc ex aëre et maxime siderum exortu, prae- | 11.30.1 |
| cipueque ipso sirio explendescente, nec omnino prius ver- | |
| giliarum exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima | |
| aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac, si qui | |
| matutino sub diu fuere, unctas liquore vestes capillumque | 5 |
| concretum sentiunt, sive ille est caeli sudor sive quaedam | |
| siderum saliva sive purgantis s<e> aëris sucus; utinamque | |
| esset purus ac liquidus et suae naturae, qualis defluit pri- | |
| mo! nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum | 31.1 |
| venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea | |
| e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium | |
| —ore enim eum vomunt—, ad hoc suco florum corrup- | |
| tus et alvi <viti>is maceratus totiensque mutatus, magnam | 5 |
| tamen caelestis naturae voluptatem adfert. ibi | 32.1 |
| optimus semper, ubi optimorum doliolis florum conditur. | |
| <fit> Atticae regionis hoc et Siculae Hymetto et Hybla locis, | |
| mox Calydna insula. est autem initio mel ut aqua dilutum | |
| et primis diebus fervet ut musta seque purgat, vicensimo | 5 |
| die crassescit, mox obducitur tenui membrana, quae fervoris | |
| ipsius spuma concrescit. sorbetur optimum et minime | |
| fronde infectum e quercus, tiliae, harundinum foliis. |