| Summa quidem bonitatis natione constat, ut | 11.33.1 |
| supra diximus, pluribus modis. aliubi enim favi cera spec- | |
| tabiles gignuntur, ut in Sicilia, Paelignis, aliubi copia mellis, | |
| ut in Creta, Cypro, Africa, aliubi magnitudine, ut in septen- | |
| trionalibus, viso iam in Germania octo pedum longitudinis | 5 |
| favo in cav<a> parte nigr<o>. in quocumque tamen tractu terna | 34.1 |
| sunt genera mellis. vernum ex floribus constructo favo, quod | |
| ideo vocatur anthinum. hoc quidam attingi vetant, ut largo | |
| alimento valida exeat suboles. alii ex nullo minus apibus | |
| relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum | 5 |
| siderum exortu, praeterea solstitio, cum thymum et uva | |
| florere incipiunt, praecipua cellarum materia. est autem | 35.1 |
| in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia | |
| cibi desperant moriunturque aut diffugiunt, contra copia | |
| ignaviam adfert, ac iam melle, non erithace, pascuntur. ergo | |
| diligentiores ex hac vindemia XV partem apibus relinquunt. | 5 |
| dies status inchoandae, ut quadam lege naturae, si scire aut | |
| observare homines vellent, tricensimus ab educto examine, | |
| fereque Maio mense includitur haec vindemia. |