Ratio operis <mi>re div<isi>: statio ad portas more 11.20.1
castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino
aut triplici bombo ut bucino aliquo. tunc universae provo-
lant, si dies mitis futurus est. praedivinant enim ventos
imbresque, <cum> se continent tectis; itaque temperie caeli 5
<oti>um hoc inter praescita habent. cum agmen ad opera
processit, aliae flores adgerunt pedibus, aliae aquam ore
guttasque lanugine totius corporis. quibus est earum adu- 21.1
lescentia, ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores
intus operantur. quae flores comportant, prioribus pedibus
femina onerant propter id natura scabra, pedes priores
rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. exci- 5
piunt eas ternae quaternae, quae exonerant. sunt enim in- 22.1
tus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae
suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est;
neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et
cibi fiat et temporis. struunt orsae a conca<m>aratione alvi 5
textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis
circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant. favi, su- 23.1
periore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul haerent
et pendent; ima alvum non contingunt, obl<ong>i <a>u<t> rotundi,
qualiter poposcit alvus, aliquando et duorum generum, cum
duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. 5
ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis a solo fornicatis,
ne desit aditus ad sarciendum. primi fere tres versus inanes 24.1
struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem; novis-
simi maxime inplentur melle. ideo aversa alvo favi exi-
muntur. gerulae secundos flatus captant. si cooriatur pro-
cella, adprehensi pondusculo lapilli s<e> librant; quidam in 5
umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in
adverso flatu vepribus evitatis. mira observatio operis: 25.1
cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte.
mira munditia amoliuntur omnia <e> medio, nullaeque inter
opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium in-
tus, ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis 5
diebus et operis otio egerunt. cum advesperascit, in alvo 26.1
strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem
quo excitavit bombo ceu quietem capere imperans, et hoc
castrorum more. tunc repente omnes conticescunt.
  Domos primum plebei exaedificant, deinde regibus. 5
si speratur largior proventus, adiciuntur contubernia et fucis.
hae cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus. sunt 27.1
autem fuci sine aculeo, velut inperfectae apes novissimae-
que a fessis aut iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et
quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant <i>is
primosque expellunt in opera, tardantes sine clementia pu- 5
niunt. neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant
eas, multum ad calorem conferente turba. certe quo maior 28.1
eorum fuit multitudo, hoc maior fi<t> et examinum proventus.
cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque
singulos adgressae trucidant. nec id genus nisi vere con-
spicitur. fucus ademptis alis in alvum reiectus ipse ce- 5
teris adimit. regias imperatoribus futuris in ima parte 29.1
alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo emi-
nentes, quod si exprimatur, non gignuntur. sexangulae
omnes cellae a singulorum pedum opere. nihil horum stato
tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. melle uno alte- 5
rove summum die cellas replent.