| Tunc ostenta faciunt privata ac publica, uva de- | 11.55.1 |
| pendente in domibus templisque, saepe expiata magnis | |
| eventibus. sedere in ore infantis tum etiam Platonis, sua- | |
| vitatem illam praedulcis eloquii portendentes. sedere in | |
| castris Drusi imperatoris, cum prosperrime pugnatum apud | 5 |
| Arbalonem est, hautquaquam perpetua haruspicum coniec- | |
| tura, qui dirum id ostentum existimant semper. duce | |
| prenso totum tenetur agmen, amisso dilabitur migratque | 56.1 |
| ad alios. esse utique sine rege non possunt. invitae autem | |
| interemunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium | |
| domos diruunt, si proventus desperatur. tunc et fucos abi- | |
| gunt. quamquam et de his video dubitari propriumque iis | 57.1 |
| genus esse aliquos existimare, sicut furibus, grandissimis | |
| inter illos, sed nigris lataque alvo, ita appellatis, quia fur- | |
| tim devorent mella. certum est ab apibus fucos interfici. | |
| utique regem non habent. et quo modo sine aculeo na- | 5 |
| scantur in quaestione est. |