| Vmido vere melior fetus, sicco mel copiosius; quod si | 11.58.1 |
| defecit aliquas alvos cibus, impetum in proximas faciunt | |
| rapinae proposito. at illae contra derigunt aciem et, si | |
| custos adsit, alterutra pars, quae sibi favere sensit, non ad- | |
| petit eum. ex aliis quoque saepe dimicant causis duasque | 5 |
| acies contrarias duosque imperatores instruunt, maxime rixa | |
| in convehendis floribus exserta et suos quibusque evocanti- | |
| bus, quae dimicatio iniectu pulveris aut fumo tota discutitur, | |
| reconciliatur vero lacte vel aqua mulsa. |