| Apes sunt et rusticae silvestresque, horridae | 11.59.1 |
| aspectu, multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes. | |
| urbanarum duo genera: optimae breves variaeque et in ro- | |
| tunditatem compactiles, deteriores longae et quibus simili- | |
| tudo vesparum, etiamnum deterrimae ex iis pilosae. in | 5 |
| Ponto sunt quaedam albae, quae bis in mense mella faciunt, | |
| circa Thermodontem autem fluvium duo genera, aliarum | |
| quae in arboribus mellificant, aliarum quae sub terra, tri- | |
| plici cerarum ordine, uberrimi proventus. aculeum apibus | |
| dedit natura, ventri consertum ad unum ictum. hoc infixo | 60.1 |
| quidam eas statim emori putant, aliqui non nisi in tantum | |
| adacto, ut intestini quippiam sequatur, sed fucos postea esse | |
| nec mella facere velut castratis viribus pariterque et nocere | |
| et prodesse desinere. est in exemplis equ<u>s ab iis occisus. | 61.1 |
| odere foedos odores proculque fugiunt, sed et fictos; itaque | |
| unguenta redolentes infestant. ipsae plurimorum animalium | |
| iniuriis obnoxiae. inpugnant eas naturae eiusdem degeneres | |
| vespae atque crabrones, etiam e culicum genere qui vocantur | 5 |
| muliones. populantur hirundines et quaedam aliae aves. | |
| insidiantur aquantibus ranae, quae maxima earum est ope- | |
| ratio tum cum subolem faciunt; nec hae tantum quae stagna | 62.1 |
| rivosque obsident, verum et rubetae veniunt ultro adrepen- | |
| tesque foribus portas sufflant: ad hoc s<t>atio provolat con- | |
| festimque abripitur. nec sentire ictus apium ranae tra- | |
| duntur. inimicae et oves difficile se e lanis earum expli- | 5 |
| cantibus. cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, | |
| exanimantur. |