| Quin et morbos suapte natura sentiunt. index | 11.63.1 |
| eorum tristitia torpens et cum ante fores in teporem solis | |
| promotis aliae cibos ministrant, cum defunctas progerunt | |
| funerantiumque more comitantur exequias. rege ea peste | 64.1 |
| consumpto maeret plebes ignavo dolore, non cibos conve- | |
| hens, non procedens; tristi tantum murmure glomeratur | |
| circa corpus eius. subtrahitur itaque deductae multitudini. | |
| alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quo- | 5 |
| que ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et | |
| nitore sanitas aestimatur. sunt et operis morbi: cum | |
| favos non explent, claron vocant; item blapsigonian, si | |
| fetum non peragant. |