| Inimica et echo est resultanti sono, qui pavidas | 11.65.1 |
| alterno pulset ictu; inimica et nebula. aranei quoque vel | |
| maxime hostiles: cum praevaluere, ut intexant, enecant | |
| alvos. papilio etiam hic ignavus et inhonoratus, luminibus | |
| accensis advolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse | 5 |
| ceras depascitur et relinquit excrementa, e quibus teredines | |
| gignuntur; fila etiam araneosa, quacumque incessit, alarum | |
| maxime e lanugine obtexit. nascuntur et in ipso ligno tere- | 66.1 |
| dines, quae ceras praecipue adpetunt. infestat et aviditas | |
| pastus, nimia florum satietate verno maxime tempore alvo | |
| cita. oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exa- | |
| nimantur, praecipue si capite uncto in sole ponantur. ali- | 67.1 |
| quando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere | |
| eximi mella, avide vorantes, cetero praeparcae et quae alio- | |
| qui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignavas | |
| proturbent. nocent et sua mella ipsis inlitaeque ab aversa | 5 |
| parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus—et quotam | |
| portionem eorum commemoro?—tam munificum animal | |
| expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim | |
| sermo de natura est. |