| Gaudent plausu atque tinnitu aeris eoque | 11.68.1 |
| convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse | |
| sensum. effecto opere, educto fetu functae munere omni | |
| exercitationem tamen sollemnem habent, spatiataeque in | |
| aperto et in altum elatae, gyris volatu editis, tum demum | 5 |
| ad cibum redeunt. vita <i>is longissima, ut prospere inimica | 69.1 |
| ac fortuita cedant, septenis annis. universas alvos num- | |
| quam ultra decem annos durasse proditur. sunt qui mor- | |
| tuas, si intra tectum hieme serventur, dein sole verno tor- | |
| reantur ac ficulneo cinere tepido foveantur, putent revive- | 5 |
| scere; in totum vero amissas reparari ventribus bubulis | 70.1 |
| recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuvencorum cor- | |
| pore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones, | |
| sicut asinorum scarabaeos, mutante natura ex aliis quaedam | |
| in alia. sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in | 5 |
| fetu eadem prope natura quae apibus. |